- CAMPI Lapidei
- CAMPI Lapideiseu Herculeus Campus, regiunc. Provinciae, lapidibus obducta, inter Rhodanum fluv. et Stagnum Astromelam, ubi alias Anatili populi. Ibi nunc Salone oppid. praecipuum. De his ita Valesius: M. Porcius Cato, in libris Originum, de Tuscia Transciminia scribit: Soana: Nan procul Saturniâ lapides a Iove compluti in auxilum Herculis contra Ligures Etruscos gigantes, a filio eius dicti Lamones. C. Sempronius in libello de divisione Italiae, idem refert quod Cato. A rapite (inquit) Etruriae ad Tiberim sunt Etrusci Ligures, in quibus sunt campi compluti lapidum, clart pugnâ Herculis, adhuc Lamanes dicti ab ipsius Herculis filio Lamone. Amborum libri etiamsi supposititii videantur, vereres tamen sunt: quos ego laudavi, quoniam Camporum lapideorum mentionem facinut. Lapides autem isti. vel campi compluti lapidibus, lapideive, clari pugnâ Herculus, non in Etruria Liguria, sed in Liguria Transalpina; non in Italia, sed in Gallia fuernnr: quos Lamones dictos esse a filio Herculis Lamone mihi incognito, nusquam alibi reperio. Qui ignorat (inquit Solinus c. 8.) ab ipso Hercule dictos in Ligurta Lapidarios Campos, quod a Iove, cô dimicante, creduntur saxa pluisse? Inter Rhodanum fossamve Marianam, et Maritimam Avaticorum stagnumque eius Mastromelam Mela Campos Lapideos ponit, et describit l. 2. c. 5. his verbis, Litus ignobile est Lapideum, ut vocant, in quo Herculem contra Albionem et Bergiona Neptuni liberas dimicantem, cum tela desecissent, ab invocato Iove adiutum imbre lapidum ferunl. Credas pluisse: adeo multi passim et late iacent. Melae Litus Lapideum sunt Campi Lapidel, Herculis praeliorum memoria, uti loquitur Plin. l. 3. c. 4. Strabo Melâ et Plintô vetustior πεδίον λιςθῶδες, i. c. Campum Lapideum vocat, et inter Massiliam ac ostia Rhodam collocat, stadiis circiter centum seu 12. milibus passuum a mari distantem. Eum campum ait rotundum, et plenum esse lapidibus, sub quibusherbae nascantur, pascendo pecori abunde sufficientes: medio in campo aquas et salinas esle. Certe aquae ibi aliquot in locis reperiuntur, et salinae nomen ibi dederunt loco dicto Val Luec salins. Campi ipsi Lapidei vocantur vulgo la Crau, aut las Craux: et vici ibidem aliquot cognomen hoc servant, nimirum vicus S. Martin, et vicus S. Eligii; prior S. Martin de Crau, posterior S. Eloy du Crau dicti: praeter quos sunt vici, Magnianum Maignan, Folsa Fos, S. Metriae S. Mitre, qui fuit Aquisextiensium Episcopus. Hosce campos perflat niger aquilo, frigidus et vehemens, quem μελαμβορέαν Strabo; Circium olim incolae; nunc Gario et Cerce appellant; Africum Mela, quum ait Galliae Narbonensis omnem plagam Austro atque Africo expositam esse. De Circio Lucan. l. 1. v. 408. Plinius in c. 49. l. 11. Sueton. in Claudio, c. 17. aliique. Ceterum apud Mellam olim Bergiona corruptum nomen in Geryona sublatâ unâ litterâ mutandum existimavi; propterea quod Eustathius, in Dionysii Periegesin, hoc accidisle Herculi prodit contra Geryonem dim icanti: qui et Campum Lapideum Massiliam inter et Regenem ponit, τὸ Λίθινον πέδον μεταξὺ Μαςςαλίας καὶ Π῾ηγένης. Ubi in locum Π῾ηγένης, substituo Π῾οδανοῦ. Est enim inter Massiliam et Rhodanum effluentem Campus Lapideus. Geryona igitur apud Mellam legebam. Certe si qua Blondello fides, hodieque Nemausus statuam Geryonis servat: quam veteres posuêre, ut occisi abHercule eius tyranni monumentum exstaret, et memoriam beneficii ad posteros transmitteret: tamquam Hercules utriusque ripae Rhodani accolas circa Nemausum et Arelatum Camposque Lapideos a Geryone impotente tyranno vindicaverit. Sed quis Geryonem huncce Neptuni filium agnovit in Gallia Narbonensi? quis Albionem eius fratrem? Geryon quidem Hispauns heic locum habere non potest, patre Chrysaore, matre Callirhoe Oceani filiâ natus, uti Apollodorus asserit. Omitto Herculem adversus Geryonem Hispanum, Regulum insularum Hispaniae, in Gallia de bobus dimicare non potuisse. In l. 11. Bibliothecae narrat Apollodorus, Herculem ex Europa in Africam, ex Africa in Hispaniam transiisle, et statutis columnis, ac Geryone interfectô, abactas eius boves in naves imposuisle apud Abderam, qui est Baeticae portus, et in Liguriam venisle, (εἰς Λιγύην lego, pro εἰς Λιβύην) ubi boves istas furati sint Alebion et Dercynus Neptuni filii: (Α᾿λεβίων τε καὶ Δέρκυνος) quibus occisis, Hercules per Etruriam iter fecerit. Quae Apollodori relatio si veraest, apud Mellam Albionem et Bergiona in Alebionem et Dercynum mutari oportebit. Nam quod ad errores iterque Herculis pertinet, ab Apollodoro Virgilius, Silius, aliique dislentiunt, affirmancque Herculem per Gallias et Pyrenaeum montem in Hispaniam venisle; ac Geryone occisô, sua per vestigia revertisle; et fabulosum hoc certamen cum Neptuni filiis in Liquria Transalpina seu Gallica, alterum cum Caco Vulcani filio in Latio certavisle. In vita S. Hilarii Arelatensis Episcopi haec lego, Ut ante Resurrectionis diem, dum Campi Lapidei spatia peragrâsti, pastores singulos und1a Baptismi regener ando baptizas. Multi nimirum erant tum, ut sunt hodieque, pastores in Campo Lapideo, nimnum bubulci, et opiliones, caprarii, ac suarii, quoniam ibi herbae inter lapides atque etiam subter (ut ait Strabo) enascuntur, quas expetunt boves ac pecora, et quarum suavitate delectantur. Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.